Tuesday, November 1, 2011

Письмо Эразма Фавсту, поэту-лауреату

ERASMUS FAUSTO ANDRELINO POETAE LAUREATO

Nos in Anglia nonnihil promovimus. Erasmus ille, quem nosti, iam bonus propemodum venator est, eques non pessimus, aulicus non imperitus, salutat paulo blandius, arridet comius, et invita Minerva haec omnia. Tu quoque, si sapis, huc advolabis. Quid ita te iuvat 5
hominem tam nasutum inter merdas Gallicas consenescere? Sed retinet te tua podagra; ut ea te salvo pereat male. Quanquam si Britanniae dotes satis pernosses, Fauste, ne tu alatis pedibus huc accurreres; et si podagra tua non sineret, Daedalum te fieri optares. 10

Nam ut e plurimis unum quiddam attingam, sunt hic nymphae divinis vultibus, blandae, faciles, et quas tu tuis camenis facile anteponas. Est praeterea mos nunquam satis laudatus. Sive quo venis, omnium osculis exciperis; sive discedis aliquo, osculis dimitteris; redis, redduntur suavia; venitur ad te, propinantur suavia; disceditur abs te, dividuntur basia; occurritur alicubi, basiatur affatim; denique quocunque te moves, suaviorum plena sunt omnia. Quae si tu, Fauste, gustasses semel quam sint mollicula, quam fragrantia, profecto cuperes non decennium solum, ut Solon fecit, sed ad mortem usque in Anglia peregrinari. Cetera coram iocabimur; nam videbo te, spero, propediem.

Vale, ex Anglia. Anno M.CCCC.LXXXXIX.

Письмо Эразма Фавсту, поэту-лауреату
Здешние нимфы божественны ликом, нежны, ласковы, так что ты их запросто назвал бы стоящими выше самих Муз. К тому же здесь есть обычай, который невозможно перехвалить. Если куда придёшь, получаешь поцелуи, если уходишь, провожают поцелуями; возвращаешься, осыпают поцелуями, к тебе приходят, предлагают поцелуи, уходят от тебя, обмениваются поцелуями, встретишь кого-нибудь случайно, от души целуются; одним словом, куда бы ты ни двинулся, всё полно поцелуями. Если бы ты, Фавст, хоть однажды испробовал, сколь они нежны и сколь ароматны, то, конечно, пожелал бы отъехать из дома не на десять лет, как Солон, а до самой смерти остаться в Англии.

No comments: