Sunday, February 27, 2011

Annales Academiae Lugduno-Batavae

Annales Academiae Lugduno-Batavae,
a d. VII Februarii MDCCCXXVII ad d. VII Februani MDCCCXXVIII.
Rectore Magnifico
Gerardo Wttewaall,
Actuario
Luca Suringar.
Lugduni Batavorum,
Apud S. et J. Luchtmans,
Academiae Typographos,
MDCCCXXIX.

251
Poenas igitur ponderi comparemus, alio cum pondere in libra adpendendo (2). Maleficus modo criminis exemplo, modo sperata ejus utilitate, modo ira, vindictae studio , cupiditate , voluptate , molestia , aegritudine aliisque animi perturbationibus ad delinquendum commovetur. Haec omnia pondus efficiunt unius lancis , quam liceat hic malam appellare. His alia jam opponenda sunt pondera ; ea quae continet lanx, bona nobis dicatur. Haec bona lanx raro apud quemquam omnino vacua est. In ea enim posita est misericordia , animi benignitas, generosa indoles, honoris sensus, bona educatio, naturalis aequitas , religio, ac sana denique et prudens ratio, quae multis in criminibus ostendit, quantopere praesens utilitas in posterum damnosa queat existere. Verum apud plerosque ponderum illorum unum alterumve deest in bona lance, quodque adeo in ea superest , utique impar est iis, quae in mala lance reperiuntur , cupiditatibus ac pravis animi libidinibus. Insuper ita natura comparati sumus homines, ut levissimae ad mala propensioni saepe multo plus tribuamus , quam gravissimis sanae rationis ponderibus, ut adeo lanci malae, per se jam paullo graviori, majorem demus jugi partem, atque in ea jacens pondo, quin floccus interdum (ubi v. gr. vehementibus agitamnr animi perturbationibus) longius ah axe remotus , praepondert onus longe gravissimum. Cum igitur lanx, mala gravior plerumque sit quam bona , huic quod deest ponderis, poena erit compensandum. Quod si feceris, nihij amplius erit, quod ad delinquendum invitet homines. Nulla enim voluptate proposita non magis ad delinquendum animus impellitur, quam libra, nullo pondere aut vi movente , in alteram inclinatur partem. Quodsi autem poenam paullo majorem feceris voluptate cum delicto conjuncta, eo minus erit metuendum, ne quis rem appetat, quae jam tota mala est, eam universum maleficii commodum poena jam compensetur , quin superetur etiam.

No comments: