Thursday, May 21, 2009

Novvs Lingvae Et Ervditionis Romanae Thesavrvs

Novvs Lingvae Et Ervditionis Romanae Thesavrvs
post
Ro. Stephani
Et Aliorvm
Nvper Etiam In Anglia
Ervditissimorvm Hominvm Cvras
Digestvs, Locvpletatvs, Emendatvs
ET
Georgioi
Defensori Fidei
ET
Pacatori Orbis
Bibliothecam Academiae Svae
G E ORG I A E Avgvstae
Devoti Animi Pietate Oblatvs
A. D. Xxx. IVL.M DCC Xxxxviii
A
Io. Matthia Gesnero
Lipsiae
Impensis Casp. Fritschii Vidvae Et Bernh. Chr. Breitkopfii
M DCC XLIX
Vol. I (A – Cyzicenus)
224
Igitur Nonius 5 20: Animus est quo sapimus, Anima qua viuimus. Accius Epigon. Sapimus animo, fruimur anima: sine animo anima est debilis.
Lucr. 3, 94: Primum animum dico, mentem quam saepe vocamus,
In quo consilium vitae regimenque locatum est,
Esse hominis partem nihilo minus, ac manus et pes.

In animo igitur sunt intellectus, voluntas, affectus, anima viuit , sentit, mouet corpus. Cf. Cic. Tusc. I, 19 c. 9 sqq. Animus est solius hominis proprie, anima ominum animalium, etiam bestiarum.
225
Animus
Quod in nobis cogitat, intelligit, vult : quomodo ab Anima differat , vidimus. Addi potest illud Seruii ad Aen. 10, 487 Animus consilii est: Anima, vitae. Varro apud Non. 5,20 Animus ad intelligentiam tributus. Cic. in Somn. c. 8 Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem; sed corpus hoc. Nec enim tu es, quem forma ista declarat, sed mens cuiusuis est quisque: non ea figura, quae digito demonstrari potest. Deum te igitur scito esse. Siquidem Deus est, qui viget, qui sensit, qui meminit, qui prouidet , qui tam regit , et moderatur, et mouet id corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps Deus: et vt mundum es quadam parte mortalem ipse Deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus mouet.
226
Medicina animae, philosopia Cic. Tusc. 3, i. Mens animi moerore perturbata. Lucret. 6, 1181. Morbi animi Cic. Tuscul. 3, 5. Motus animorum Virg. Georg. 4, 86. de apibus. Nerui atque robur animi Cic. Fam. 6, i.
652
CONSVMMO, are. Gemino M scriptum , proprie est Summas colligere, et in vnam coaceruare. Columel. de R. R. 3, 5, 4 Is numerus consummat per totum jugerum feminum millia quatuor et viginti. Idem 3, 3, 10 Consummant septem cullei sestertia duo millia et centum numos. Add. 5, 3, 4. Eodemque modo consummabis numerum feminum. Hinc Consummare est absolvere aut perficere. Si qua coepta sunt, ut consummentur, curare debet. Vna re consummatur Animus, scientia bonorum ac malorum immutabili Sen. Ep. 88. Idem Epist. 32 Vitam consummare. Consummare atque explere vitam. QVI VIXIT BENE ET CONSVMMAVIT BENE. Sueton. Calig. c.44.

CONSUMMABILIS, e. Adi. Sen. Epist. 92 Ratio in diis consummata est, in nobis consummabilis. Seu consummabilis aeui perficiat lux plena viros. Prud. Psychom. v. 846.

No comments: